- GEMITUS
- GEMITUSingens sonus est e profundo. Virg. de Aetna. l. 3. v. 576.Liquefactaque saxa sub aurasCum gemitu glomerant ———Cum nempe plenum maerore pectus in sonitum erumpit, unde iumenta sub noere gemunt, h. e. edunt sonum gravem et non clarum, uti vocem explicat vet. Scholiastes Pap Stat. ad Theb. l. 12. v. 656. Poetae inde ad omnia lamenta vocem extendunt, utidocet Barth. ad eundem l. 3. Sylv. 3. v. 31.. Propriê vero columbis tribuitur. Virg. Eccl. 1. v. 58.Nec tamen interea raucae tua cura palumbes,Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.Hinc Gregor. in Iob. l. 32. c. 4. Scimus, quia columbarum pulli, vel turtures pro cantu gemitum habent. Quod ipsum ςτενειν Graecis: unde ἔςτενε τρυγὼν: gemebat turtur, apud Theocrit. Idyl. 7 v. 141. Alii tuttures τρύξειν dicunt, et columbas γογγύζειν, ut videre est apud Polluc. l. 5. c. 13. §. 2. cur tit. ὀρνέων φωναι. Est autem γογγύξειν, murmurare; unde murmura pro columbarum gemitu, in Eithal. cuius Gallien. auctor apud Trebell. Et certe murmur sonus gravis, non clarus est, ut de gemitu dixit supra Statii Scholiastes. LXX. Interpretes μελετᾷν reddunt; unde περιςτεραὶ μελετῶσαι dicuntur Theodoreto Columbae gementes, in Ezech. c. 7. v. 16. Hebraeis Gap desc: Hebrew, quod ad luctum ubique refertur. Unde pro luctuoso gemitu sumitur vox columbae, Nahum c. 2. v. 7. ubi Reginam Nineves, cum in captivitatem abducitur, comitantur ancillae gementes, tamquam voce columbarum, et pectora sua tundentes. Nempe uti lacrimis, sic gemitu dolor egeri minuique videtur. Quod proin solatii genus in carorum funeribus quoque a Tyrannis vetitum occurrit, apud Stat. Theb. l. 12. v. 393. Sic inter dictum, ne capite damnatos propinqui lugerent, sub Tib, Ner. legimus, apud Suet. in eo c. 61. etc. Sed et de luporum voce gemitum usurpari invenias, hyaenarum item, de quibus suo loco ut et ursorum, de quibus vide infra in verbo Saevire: plura apud Sam. Bochart. Hierozoici Parte Post. l. 1. c. 2. uti de Athletarum, inter exsecrcendum gemitu, infra aliquid ubi de Phonascia it. Vociferatio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.